monumenta.ch > Plinius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 187
{CXX} Timon semen feni acetabuli dimidii mensura cum sapae et aquae VIIII cyathis ad menses ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurimum prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni semen emendat. farina porrigines capitis furfuresquecvv et nitro celeriter tollit.